- HYEMANTES
- HYEMANTESin Eccl. ver. Christiana dicti sunt, qui propter enormia delicta, non in Aedis sacrae porticum admittebantur cum aliis paenitentibus, sed foris, sub dio, omnibus aeris iniuriis expositi, stare cogebantur, cilicio induti et veniam ab intrantibus in Ecclesiam rogantes. Conc. Ancyr. can. 17. apud Balsamonem, Eos, qui ratione expertia animantia iniêrunt, et qui leprosi sunt, vel fuêrunt, iussit sancta Synodus inter Hiemantes orare: et Tertullian. de Ludis: Reliquas autem libidinum furias --- non solum limine, verum omni Ecclesiae tecto submovemus, quia non sunt delicta, sed monstra. Fuisse autem quinque tum paenitentium gradus in Eccl. notum, de quibus sic Greg. Thaumaturgus succincte: Fletus seu Luctus (Hiemantes enim Flentes aliter, ac Lugentes dicti sunt) est extra portam Oratorii, ubi peccatorem stantem oportet fideles ingredientes orare, ut pro se precentur. Auditio est iuxta portam in porticu, ubi oportet eum qui peccavit, stare, usque ad Catechumenos et illinc egredi --- Subiectio autem seu Substratio est, ut intra Templi portam, stans cum Catechumenis egrediatur. Congregatio seu consistentia est, ut cum fidelibus consistat et cum Catechumenis non egrediatur. Postremo est participatio Sacramentorum. E' quibus ultimi, peractâ iam paenitentiâ, Eucharistiae quidem fiebant patricipes, sed, nondum inter reliquos Fideles recepti, adhuc sedebant in humiliore loco, et quibusdam Christianorum ceterorum privilegiis carebant. Vide Macros Fratres in Hierol. inprimis vero Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce Χειμάζομαι, ubi circa τοὺς χειμαζομένους, in Conc. Ancyr. memoratos. h. e. Hiemantes, varia erudite congessit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.